- PELARGI
- PELARGIGraece Πελαργοι, cognominati sunt διὰ τὴν πλάνην, i. e. ob peregrinationem seu errorem, duo fratres, quie Tuscia profecti Athenas venerunt, ibiqueprimi, cum prius in specubus locisque subterraneis homines habitarent, ex lateribus domos condiderunt, Strabo l. 9. Plin. illos Euryalum vocat ac Hyperbium, l. 7. c. 56. Pausan. vero, Laterarias domos constituerunt primi Agrolas et Hyperbius, φασὶ γὰρ Αγρόλαν καὶ ῾ϒπέρβιον κτλ. habet, in Atticis p. 26. Ab his pars Acropoleos, Pelargicum dicta, aedificata est; cuius meminit Aristophanes Avibus,Τίς δ᾿ ἂν καθέζει τῆς πόλεως τὸ Πελαργικόν;Quis autem incolet Urbis Pelargicum?Quemadmodum reliquam eius partem, a fratribus his nudam relictam, Cimon postea, Miltiadis filius, clausit, teste eôdem Pausaniâ ibid. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 1. c. 2. ut et in voce Pelasgia. Nomen a Graeco πελαργὸς, ciconia, διὰ τὸ πλάνητας εἶναι καὶ δίκην ὀρνέων ἐπιφοιτᾷν ἐφ᾿ οὓς ἔτυχε τόπους, quod vagi essent et ciconiarum instar in quaevis loca oberrarent, Strab. l. 5. Quod Idem repetit l. 9. ῾ϒπὸ τῶ Ἀττικῶν Πελαργοὶ προσηγορεύθησαν διὰ τὴν πλάνην, Propter errores Pelargi ab Atheniensibus appellati sunt. Ciconiam autem migratoriam esse avem, docet Petronius ex Publio,Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis.Vide quoque Plin. l. 10. c. 33. Solin. c. 40. Aelian. Histor. Anim. l. 3. c. 23. Basilium Homil. 8. Eustathium Hexaem. Alios. Ex recentioribus sic de illis Gaspar Heldelinus, Idibus Augusti ciconiae, iuvenesque senesque, collectô agmine pulcherrimô, iter labortosum illud pernocte Lunâ ingrediuntur. Priusquam vero mare traiciant omnes, quas quidem agri nostri emisêre, Athesim, Galliae flumen, non ita procul a Sextiis Aquis, vel, ut aliis placet, Sestianis Aris, nimirum ubi Marius Cimbros ferrô fudit, congregantur. Illic, habitis inter se publicis contionibus, commurmurant, exercitum lustrant etc. Coeterum abiturae Aquilonis secundum flatum prudenter exspectant, qui simulatque pronior incidit, tum, ceu lege praedictâ die, abitum maturant. Bellonius item, Cum circa Abydum essem, 24. die Augusti, ingentem ciconiarum vim conspexi, quae ad tria vel quatuor milia accadere videbatur. Volabant illae a Russia et Tartaria et Hellespontum agmine decussatô transversum traiciebant. Et cum supra Tenedum essent, longô per anfractus tractu se convertebant, donec in circulum omnes colligerentur. Inde priusquam a faucibus Propontidis pergerent, in minores aliquot turmas supra viginti se distribuebant, et se invicem versus Merdiem sequebantur, etc. Alii tamen, apud Etymologum, sic vocatos Pelargos volunt, διὰ τὰς δινδόνας, ἃς ἐφόρουν, propter vestes, quas ferebant, ciconiarum instrar, nigrô et albô distinctas. Bochart. Hieroz. Part. Poster. l. 2. c. 29. Vide et in voce Pelasgi, uti de Ciconiis plura supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.